Rauner 003203: A Sixteenth-Century Antiphoner

Rauner 003203 Folio 001v Chant 1 Exultet orbis gaudiis

"Exultet orbis gaudiis," a hymn, apparently from the office of Vespers, Common of Apostles




Exultet orbis gaudiis coelum resultet laudibus apostolorum gloriam tellus et astra concinunt | Vos seculorum judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite voces supplicum | Qui templa coeli clauditis serasque verbo solvitis nos a reatu noxios solvi jubete quaesumus | Precepta quorum protinus languor salusque sentiunt sanate mentes languidas augete nos virtutibus | Ut cum redibit arbiter in fine christus seculi nos sempiterni gaudii concedat esse compotes | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeculum per omne gloria | Amen

This page has paths:

This page references: